monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7 > sectio 44 > 56 > 1 > bnf7296.47 > Pentateuch > Proverbia, 19 > 3 > sectio 7 > 15 > 6 > sectio > sectio 117 > cpl894.217 > sectio 15 > bnf7296.57 > 24 > sectio 4 > 4 > sectio 78 > 14 > 6 > sectio > 20 > csg7.123 > 55 > 216 > sectio 3 > sectio 16 > sectio 106 > 7 > 21 > 9 > CAPUT XIII. > sectio 2 > sectio 23 > sectio 92 > sectio 25 > sectio 8 > sectio 77 > sectio 24 > 84 > sectio 22 > sectio 31 > sectio 1 > 3 > sectio 108 > sectio 49 > sectio 93 > 3 > 11 > sectio 35 > sectio 93 > sectio 10 > sectio 100 > 3 > sectio 169 > 1 > 9 > 2 > 6 > sectio 13 > sectio 128 > 13 > 5 > cpl894.211 > sectio 14 > sectio 131 > sectio 26 > sectio 39 > sectio 4 > 3 > > sectio 54 > 15 > 1 > CAPUT III. > 7
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, VI. <<<     >>> VIII.

CAPUT VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

81 Cum igitur omnis creatura certis naturae suae sit circumscripta limitibus; si quidem et illa invisibilia opera, quae non queunt locis et finibus comprehendi, substantiae suae tamen proprietate clauduntur: quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque virtutem; quia et in omnibus et ubique semper est, quod utique divinitatis et dominationis est proprium: Domini enim est terra, et plenitudo eius? Et ideo cum Dominus servulos suos apostolos destinaret, ut agnosceremus aliud creaturam esse, aliud gratiam spiritalem, alios alio destinabat; quia omnes simul ubique esse non poterant. Dedit autem omnibus Spiritum sanctum, qui licet separatis apostolis inseparabilis gratiae munus infunderet. Erant igitur diversae personae, sed unus in omnibus operationis effectus; quia unus est Spiritus sanctus, de quo ait: Accipietis virtutem venientem, Spiritum sanctum in vos; et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria usque in fines terrae.
82 Incircumscriptus igitur et infinitus Spiritus sanctus, qui se discipulorum sensibus per separatarum divortia discreta regionum, remotosque fines totius orbis infudit, quem nihil potest praeterire vel fallere. Et ideo sanctus David ait: Quo ibo a Spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam? De quo Angelo Scriptura hoc dicit? de qua Dominatione? de qua Potestate? Cuius inveniemus Angeli virtutem per plurimos esse diffusam? Angeli enim ad paucos mittebantur, Spiritus autem sanctus populis infundebatur. Quis igitur dubitet quin divinum sit, quod infunditur simul pluribus, nec videtur: corporeum autem, quod et videtur a singulis, et tenetur?
83 Sed quemadmodum sanctificans apostolos Spiritus, non est humanae consors naturae; ita etiam sanctificans Angelos, Dominationes et Potestates, non habet consortium creaturae. Si qui autem putant non esse spiritalem in angelis sanctitatem, sed aliam quamdam gratiam suae proprietate naturae, hi inferiores profecto angelos hominibus iudicabunt. Cum enim et ipsi fateantur quod Spiritui sancto angelos conferre non audeant, nec possint negare quod hominibus infundatur Spiritus sanctus: sanctificatio autem Spiritus donum munusque divinum sit; invenientur utique homines qui meliorem sanctificationem habent, angelis praeferendi. Sed cum angeli hominibus in adiumentum descendant, intelligendum est quod creatura quidem superior angelorum sit, quae plus recipit gratiae spiritalis; eiusdem tamen et erga nos et illos munus auctoris sit.
84 Quanta autem gratia, quae praemiis angelorum etiam inferiorem creaturam humanae conditionis exaequet, sicut Dominus ipse promisit dicens: Eritis sicut angeli in coelo? Nec difficile; qui enim illos angelos fecit in Spiritu, homines quoque per eamdem gratiam similes faciet angelorum.
85 De qua autem creatura dici potest quia repleverit universa, quod scriptum est de Spiritu sancto: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem? Non hoc de angelo dici potest. Denique Gabriel ipse missus ad Mariam: Ave, inquit, gratia plena; spiritalem utique in ea declarans gratiam, quod in eam Spiritus sanctus supervenisset, et plenum gratiae uterum Verbo esset habitura coelesti.
86 Domini enim est omnia complere, qui dicit: Ego coelum et terram compleo. Si ergo Dominus est, qui coelum complet et terram; quis potest Spiritum sanctum iudicare dominationis, et divinae potestatis exsortem, qui replevit orbem, et quod ultra totum orbem est, replevit Iesum mundi totius redemptorem? Scriptum est enim: Iesus autem plenus Spiritu sancto, regressus est ab Iordane. Quis igitur alius nisi qui eiusdem esset plenitudinis, complentem omnia posset implere?
87 Sed ne hoc secundum carnem dictum obiiciant; quamquam plus unus ille, quam omnes: de cuius carne exibat virtus, quae sanaret omnes: tamen sicut Dominus complet omnia, ita etiam et de Spiritu lectum est: Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Habes etiam de omnibus qui convenerant cum apostolis dictum quia, repleti sancto Spiritu, loquebantur verbum Dei cum fiducia. Vides quia et plenitudinem et fiduciam dat Spiritus sanctus; cuius operationem archangelus nuntiat Mariae, dicens: Spiritus sanctus superveniet in te.
88 Habes etiam in Evangelio quia angelus secundum tempus descendebat in natatoriam, et movebatur aqua: et qui prior descendisset in natatoriam, sanus fiebat. Quid in hoc typo angelus, nisi descensionem sancti Spiritus nuntiabat, quae nostris futura temporibus, aquas sacerdotalibus invocata precibus consecraret? Ille ergo angelus sancti Spiritus erat nuntius, eo quod per gratiam spiritualem medicina nostris esset animi ac mentis languoribus deferenda. Eosdem ergo et Spiritus habet, quos Deus Pater et Christus ministros. Sic omnia replete, sic omnia possidet, sic omnia operatur et in omnibus, quemadmodum et Deus Pater operatur et Filius.
89 Quid igitur sancti Spiritus operatione divinius, cum etiam benedictionum suarum praesulem Spiritum Deus ipse testetur dicens: Ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos? Nulla enim potest esse plena benedictio, nisi per infusionem Spiritus sancti. Unde et apostolus nihil melius hoc nobis quod optaret invenit, sicut ipse dixit: Non deficimus pro vobis orantes et obsecrantes, ut repleamini cognitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, ambulantes digne Deo. Hanc igitur Dei esse docuit voluntatem, ut magis in bonis operibus et sermonibus et sensibus ambulantes repleamur voluntate Dei, qui ponit in cordibus nostris Spiritum sanctum. Ergo si is qui habet Spiritum sanctum, Dei repletus est voluntate; utique inter Patrem et Spiritum nulla distantia voluntatis est.



Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7 > sectio 44 > 56 > 1 > bnf7296.47 > Pentateuch > Proverbia, 19 > 3 > sectio 7 > 15 > 6 > sectio > sectio 117 > cpl894.217 > sectio 15 > bnf7296.57 > 24 > sectio 4 > 4 > sectio 78 > 14 > 6 > sectio > 20 > csg7.123 > 55 > 216 > sectio 3 > sectio 16 > sectio 106 > 7 > 21 > 9 > CAPUT XIII. > sectio 2 > sectio 23 > sectio 92 > sectio 25 > sectio 8 > sectio 77 > sectio 24 > 84 > sectio 22 > sectio 31 > sectio 1 > 3 > sectio 108 > sectio 49 > sectio 93 > 3 > 11 > sectio 35 > sectio 93 > sectio 10 > sectio 100 > 3 > sectio 169 > 1 > 9 > 2 > 6 > sectio 13 > sectio 128 > 13 > 5 > cpl894.211 > sectio 14 > sectio 131 > sectio 26 > sectio 39 > sectio 4 > 3 > > sectio 54 > 15 > 1 > CAPUT III. > 7